3540. De sphaera communi eorum, qui putant spiritus esse sicut atmosphaera In sphaera fui aliquamdiu satis tristi, quae erat communis, ut nec perciperem spiritus aliter ac nullos spiritus, evanuerunt ita, ut nullam perceptionem haberem quod spiritus essent aliquid, erant permulti, ostensi per parvorum siderulorum seu scintillarum candidarum parvarum errantium multitudinem magnam, et dictum quod tanto numero sint, et tamen nullus eorum perceptus ut aliquid, simul quoque erat inordinatio eorum, sic ut nulla consociatio apparens, sic ut errantes vage in sphaera; in tali sphaera nihil erat nisi commune quid, absque determinatione certa ad societates, verbo nihil nisi commune indeterminatum, et non consociatum, quae sphaera satis tristis quia me afficiebat, et sic inducebat ideam, tanquam nulla societas, et unus alterum non nosceret, sed errans quivis sicut fluens in universo, instructus sum, quod ii essent, qui in vita corporis talem ideam fovent de spiritibus, quod sint sicut atmosphaera, invisibilis, absque ullo determinato per voces, sic non perceptibiles, ita errantes in universo, qui talem ideam habent sunt innumerabiles, quare in eam ideam missi sunt, qui tales; miratus in sphaera ista, num usquam in altera vita unus alterum cognosceret, putans quod periret omnium perceptio, et magis consociatio, ut usquam unus inveniret alterum, quare tristissima sphaera, inde communis dicta; instructus quod usque in societate essent, tametsi ita non apparuit, nam vita iis, et loquebantur mecum inde. 1748, 12 Oct.