Spiritual Experiences (Buss) n. 3541

Previous Number Next Number See English 

3541. De persuasione quorundam Erat quidam qui cum persuasione in me intrabat, et mihi malum inferre conatus cum persuasione, is detrusus versus inferiora, quia talis persuasio non permittitur, exploratum unde, et inventi qui supra caput, quod ibi tales essent, qui apparebant ex radiis ex oculis, qui retrorsum flectebantur, sed non ita longi, ut ii qui prius ostensi [3404, cum spiritus] in persuasione fuerit, seu sicut antediluviani, qui talibus aculeis sed longioribus praediti erant: tales sunt, quibus in vita corporis successerunt omnia, et inde persuasi, quod quicquid facerent, iis succederet, modo conarentur, tales cum mali sunt, putant in altera vita omne quod conantur, iis succedere, et quidem in persuasione sunt, et quidam magice sic persuasiones aliis inducunt, sicut hic factum; cum in persuasione sunt, tunc alterant seu variant sphaeram ejus, ad quem veniunt, sicut de antediluvianis prius videas [cf. 3405, 3413] ; ii qui supra caput, loquuti, et id putarunt, quod omnia per persuasiones possent, et persuasiones aliis infundere. Persuasionis eorum sphaera extensa, et percepta quod esset externa, tum quod nihil usquam possent contra interiora, minus eos pervertere, qui sunt in fide. Est inter artes magicas; sed expelluntur e societatibus. 1748, 12 Oct.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church