3542. De infantibus Pluries ad me missi sunt infantes, et quidem agmina eorum, qui circum me fuerunt, et ex eorum sono audire potui quod infantes, tum auditi sicut tenerum non ordinatum, sed sonus eorum tener et non ordinatus facile non describi potest, circum caput meum, proxime supra, quasi fluitant; quia toties auditi, haec memorare de iis licet, quod spiritus qui adsunt, nusquam fere possunt se retinere seu desistere, quin eos ducant, seu adigant eos ad loquendum, ut loquantur per eos, sed hoc invito, infantes toties resistunt, et quasi indignantur, quod alii eos regant, et adigant ad loquendum, renuentiam eorum toties observavi, et quando iis data copia, dicebant, quod vellent ii loqui, et quod ita non velint dicere, raro iis datum ut plura dicant: instructus sum, quod hoc eorum sit tentatio, ut in repugnantia continua sint contra eos, qui eos regere et ducere volunt, ut sic adsuescant et initientur, ut solum Dominus eos regat, et ducat, et ex Domino cogitent et loquantur; ita adolescunt.