3549. Qui simpliciter in cognitionibus fidei tenentur, a Domino, quod spiritus mali dissipentur Expertum est nunc, quod spiritus mali recederent, inque impotentia aliquid loquendi, et cogitandi, proinde mecum communicandi ea, quae apud eos, cum tenerer simpliciter in fide, cognitionum universalium, iis enim dicere datum prius, quod non opus habeant objectiones facere, sed quia ita ingeniosi, quod discutere debeant objectiones et dubia, ex iis quae sunt cognitionum fidei, in quibus nunc teneor, et obmutescunt omnes spiritus, sicut recesserint, quidam etiam recesserunt, sicut audivi; inde constat, quod qui in simplicitate credunt, ut quod Dominus regat universum, et quod Dominus Solus sit vita, tum quod eorum proprium non sit nisi malum, nec admittant objectiones, unde dubia, quod spiritus mali dissipentur, nam apud talem non possunt esse, sicut etiam percepi eos cogitare. 1748, 12 Oct.