Spiritual Experiences (Buss) n. 3550

Previous Number Next Number See English 

3550. De infima plebe Percepi aliquamdiu frigus satis magnum a planta pedis, usque per pedem ad genu, etiam ad lumbum, primum in dextro pede, dein in sinistro, constabat manifeste quod essent spiritus ita frigidi seu potius gelidi, et miranti quinam essent, mihi dicebatur quod ii qui per dextrum pedem assurgunt, essent tales qui in absoluta ignorantia vixerunt, et contrarii fuerunt amori vero, quoad externa, bibendo, flagellando, et sic porro quales in infima plebe, qui in sylvis degunt, et vix alii ac ferae bestiae, et forent bestiae, si non facultate cogitandi praediti, qua solum distinguuntur a feris. Qui autem per sinistrum pedem ita frigide ascenderunt, erant qui similiter ex infima tali plebe, prorsus negarunt vitam post mortem, sed se fore ut bestiae, ita morituros, crediderunt, quare qui in principiis talibus fuerunt, per sinistri pedis provinciam elevati.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church