Spiritual Experiences (Buss) n. 3607

Previous Number Next Number See English 

3607. Quod coelestes gyri nequaquam intelligi queant Spiritus, qui inquirere voluerunt in coelestes gyros, quia non potuerunt percipere, inde dubitare et negare [incipiebant], ut solent, ex quibuscunque, quae non intelligunt: quod nusquam intelligibiles sint gyri coelestes, quomodo nempe cogitationes, conatus et vires fluant, ostensum est per fibrarum fluxionem in nostro corpore, quam perscrutari impossibile est, sicut quomodo ex principiis suis seu substantiis corticalibus fluunt, quomodo se consertant in cerebro, quod apparet instar pulmenti, et inspectis apparent continui nodi, quomodo se conserunt fibris medullae oblongatae, quomodo fibris cerebelli, quomodo unitae in medulla spinali, et ibi se ejus fibris implicant, quomodo se consertant dein in nodis seu gangliis, quomodo inde excurrunt unitae et separatae, quomodo forment inter se anastomoses, et sic consertant et separent, quomodo in pluriformibus consertionibus, et inde influant in viscera, quomodo se habent in visceribus singulis; haec cum in corporeis et crassa natura nullus capit, quomodo quae existunt in mundo spirituum et coelo, quoad formas, influxus et effluxus cogitationum et conatuum? fibrae repraesentant spiritualia, principia fibrarum, quae substantiae corticales, repraesentant coelestia, in quibus adhuc formae sunt indefinitiores; quare fatendum, cum talia inquirere conantur, quod nihil prorsus sciatur, minus quia non sciunt, ideo dubitare [debeant] de iis quae sunt fidei. 1748, 18 Oct.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church