3606. Quomodo ideae spurcae puniant eos qui tales habent Ideae spurcae repraesentatae a spiritibus, quae repraesentative apparebant, quia non ex studio ab iis, ut spurcae essent, non de iis nunc agitur, sed erant alii obscoeni spiritus, qui sic inhaerebant iisdem, ex causa ut imprimerent ideam spurci; tunc mihi apparebat, quod idea ista quia esset eorum phantasia spurca ab iis tametsi elongata, usque quia ab iis, erat in iis, sic sequendo usque ad eos et ad eorum ideam spurcam, sic ii sibi visi quod tales, nam idea est imago ejus, qui producit; ita visi sibi quales essent, et eo modo puniti a semet, quia tales, quare idea spurca ex phantasia secum habet poenam repraesentationis qualis ei qui producit. 1748, 18 Oct.