3605.
De idea loci Observatum, quoties aliquid audivi, tametsi non viderim, [quod] usque ideam loci conceperim, qualis ibi locus fuisset, sed hoc fictum, quia talis non locus, super quod nullam reflexionem
habui, priusquam revocaretur hoc in memoriam et ideam, sic agnoscens, quod ideam loci mihi finxerim; observatum etiam est, cum in uno conclavi diutius fuerim, quod familiare factum, ut ibi ideas melius
potuissem habere, quam cum in alio conclavi seu loco; tum heri cum in conclave [proximum] juxta alterum, ubi assuefactus eram scribere, transferrem me
3605b. De interioribus Verbi, quomodo exponenda In somno repraesentatum mihi [Verbum] per saccos pecuniae multos, in quibus argentum multum et grande reconditum, in loco inferiori, tum in superiori, qui quia exstabant unicuivis, ut diripere posset argentum, nam sacci non erant ligati, tunc exploratus locus ubi reconderentur, primum in stabulo, quo significabatur intellectuale humanum, ibi non erat aptus locus, significans quod intellectus humanus non debeat habere partem in exponendis interioribus Verbi: tum itum in cameram parvam, ubi habitare mihi jucundum fuisse primum visum; ibi erant virgines modestae, cum uxore modesta, significantes quod non exponerentur ita, ut solent praedicatores, ad movendum affectiones, nam sic non multum remanet, postea eram in quodam loco amplo ubi bini infantes, cum quibus ludere vellem, significans, quod cum iis conversari liceat, sed non infantiliter ludendum, cum ibi exibat ex camera obscurissima, puella inter pulchriores, quae me rapere vi vellet, et cum aufugiebam, expergefactus, et videbam equinum cadaver, significans quod non studendum eloquentiae, quae apparet sicut pulchra virgo, sed quia scortum erat, ex camera tali erumpens, visum mihi quod talis esset, quale cadaver equinum tetrum; haec a spiritibus repraesentata, quare non tales. Memini quoque me fuisse in loco ubi sacci argenti, et super iis bini sedentes, ubi quidem obscurum, non decoratum, significans quod talis sit sensus literae, ubi interiora recondita sunt [sicut] in saccis. 1748, 18 Oct. Sed haec a spiritibus repraesentata sunt, quibus favendi causa, haec inserta sunt, propter finem eorum probum.
Quales phantasiae eorum qui genii dolosi sunt Genius dolosus apud me a tergo, ut reor per integrum diem, is qui in misericordiam sui causa movit quoque alios, cum sibi soli studeret: ejus phantasiae cum in sphaeram aliam venirent repraesentatae ut serpentes.