3613. Quod obscoeniora e terris ubi Christiani existant, quam prius Repraesentata mihi obscoena, a multis supra me, et dictum quod sint qui e terris ubi Christiani, significantia, quod obscoeni sint, quod sexum faemininum concernit, et quod tales hodie multiplicati sint in terris, ubi Christiani, magis quam prius, nam quantum vitia crescunt, in altera vita percipitur manifeste, quo omnes veniunt; sunt obscoenitates loquelae, cogitationis et vitae, quae faciunt, ut matrimonia vilescant, quae tamen sunt propter propagationem generis humani; tum dictum quod inferiora terrae talibus hodie impleantur. 1748, 19 Oct.