Spiritual Experiences (Buss) n. 3614

Previous Number Next Number See English 

3614. Qui objectiones contra cognitiones fidei non admittunt, securi sunt a spiritibus malis Conquesti spiritus, quod non magis adesse possent, quia [ego] manens in cognitionibus fidei, objectiones admittere non permittebatur, dicentes quod sic nihil habeant quibus ducant, dicendo quoque, quibus seducant, per talia enim maxime seducunt hominem, objiciendo modo unum, tunc quotquot sunt veritates confirmantes, nihili sunt, nam fertur homo sic a suis cupiditatibus, quae producunt phantasias, sic libenter admittentes objectiones, quarum una tunc fortior apud eos est mille confirmantibus: quare ut homo sit verus, seu in vera fide, in opposito debet esse, ut una veritas praevaleat millibus et myriadibus objectionum, ita fugiunt mali spiritus, quia in tali sphaera nequeunt vivere. 1748, 19 Oct.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church