3615. Quid malum actuale Communicatum mihi, quod malum actuale non solum sit id, quod homo sibi comparat per actus, sed etiam per cogitationes absque actu, nam si vincula externa non impedirent, usque ex cupiditate confirmata ratiociniis, et ex ratiocinatione ex cupiditate, rueret voluntario, et absque conscientia in malum, et hoc quodcunque vinculum sit, 1748, 19 Oct. Vinculum interius est, si cogitet, quod perdat vitae aeternae felicitatem, quam exspectat, et [si] summus esse cupit in coelo, est quoque vinculum, quod retinet eum a malo actuali, quare non confundendum cum conscientia; quae, dum vera, non datur absque amore proximi, ut eum sibi praeferat, et amor hic non absque fide in Dominum; ideo ex cognitionibus verae fidei, et sic ex fide datur a Domino genuina conscientia, haec in praesentia spirituum angelicorum. 1748, 19 Oct.