Spiritual Experiences (Buss) n. 3616

Previous Number Next Number See English 

3616. De interno homine Cum scriberem de spiritibus qui nesciebant quod internus homo detur, per cogitationem communicatam mihi, mox cum spiritibus loquutus, quod mirum sit quod homo nec sciat dari interiorem hominem, cum singulis diebus id ad experientiam reflecteret, quod se gerat aliter gestibus, vultu, verbis, quam quod cogitet intus, sic ut separet sic exteriora ab interioribus, inde quod duplex sit apparet, dolosi imprimis, sic alium esse interius et alium exterius, quia separat ea; inde constare potuit, quod interior homo detur, qui separatus ab externo seu corporeo, quem si solam cogitationem putat, ea non potest separari ab externo nisi reale esset; sed quia non reflectunt, sed manent in externis, non sciunt, et prae aliis [qui] minus dolosi; praeterea observare potuerunt, quod bonum se separet a malo, quod nempe cogitet ita non faciendum, sic ut bonum sic exstinguat malum cogitationis, inde quod interius adhuc sit, quod pugnat cum cogitatione. 1748, 19 Oct.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church