Spiritual Experiences (Buss) n. 3617

Previous Number Next Number See English 

3617. Quid fructus fidei in altera vita Cum scriberentur de fide et bonis operibus, quod bona opera non sint necessaria ad salutem, secundum quorundam positionem, et quod fides absque bonis operibus salvet, quod formula sit quae contraria Verbo Domini, Qui dixit, quod arbor ex fructu cognoscatur [Matth. VII: 16, 20; Luc. VI: 44], ii qui in persuasione fuerunt, quod fides sola absque bonis operibus, seu fructibus fidei salvet, inferebant plura, tum etiam quod in altera vita non dentur bona opera seu fructus fidei, quia ibi in felicitate aeterna, sed iis ostensum, quod in altera vita praecipue existant bona opera, seu fructus fidei, scilicet, quod felicitas nulla consistat in eo, ut quiescant, sintque in societatibus, et ament semet mutuo, ut inde habeant felicitatem, ita quisque haberet felicitatem aliorum propter semet, talis vita est absque usu et fine, quare non vita activa, quae est amoris; sed quod praecipue ibi praestent bona opera seu fructus fidei, nihil felicius percipiunt, quam ut spiritus ex vita corporis alluentes, informent, et doceant, imo ut eos qui mortui paene sunt excitent, de quibus prius [1092-1109]; tum ut inserviant hominibus, et regant spiritus, qui apud eos, ut non vagentur extra limites, utque bonum hominibus inspirent: tum ut mortuos exsuscitent, in illis summam felicitatem habent a Domino, ideo quoque coelum et angeli, ita amant proximum plus quam semet; 1748, 19 Oct.; ita sunt imagines Domini.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church