3618. De aqua impura et spurca Quidam spiritus in vita corporis persuasionem induit quod in altera vita somnum haberent dulcem, usque ad ultimum judicium, inde etiam in altera vita ex persuasione ista traxit indolem externam, quod posset unicuique inducere somnum dulcem, nam persuasio in vita corporis hoc secum habet ut ex persuasione possit agere, et media illico ei non scienti praesto sunt; induxit tam solerter somnum spiritibus qui circum me, ut laberentur unus post alterum in somnum, tentavit etiam idem apud me, inde sentire potui vim soporiferam inde, dicebat quod nihil mali faciat, quia unicuique somnum dulcem inducere se velle dicebat, sed quia artificiosum ei dictum est, quod non permissum; sed usque continuabat, nam gloriationem inde captabat, quod ita facere posset aliis spiritibus, tametsi dicebat quod iis non nisi bonum faciat, sed quia gloriationis sui causa, et sic dominatum super alios spiritus habere sibi visus, et postea ex consuetudine exerceret, visa mihi aqua squalida, cui tale quod sui gloriationis et inde dominatus causa super alios fit, assimilatur.