Spiritual Experiences (Buss) n. 3622

Previous Number Next Number See English 

3622. Quod mali ne quidem videre possint quid malum, aut quid bonum Spiritus dolosos et malos interrogare datum, num sciant quid malum, ad quod non potuerunt respondere, nam perceptum, quod malum apud se putent non malum, sed bonum, quia se praeferunt omnibus, et in amore sui et amore mundi ponunt omne bonum, ita non malum, quare nec malum videre possunt, quicquid in se putantes esse bonum: interrogare illos datum, num sciant quid bonum, ad hoc nec respondere poterant, nam putant vere bonum esse malum, quare ita persequuntur bonum, et perceptum quod ex malo videri bonum nequeat: sed ex bono, quia a Domino, videri potest quid bonum et quid malum. Inde concludebatur, quod tametsi se putant sapientiores reliquis, quod nihil sciant. 1748, 20 Oct.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church