3623. Quod jucunditates et voluptates nusquam negatae sint homini Putant aliqui, quod qui in fide, removere debeat omnes jucunditates vitae, et voluptates corporis, sed hoc contestari possum, quod nusquam mihi negatae sint, sed quod concessae, non solum voluptates corporis et sensuum, sicut aliis, qui vivunt, sed concessae et datae jucunditates vitae, et felicitates, quae nullis aliis, ut reor, in universa tellure, quae majores et exquisitiores sunt, quam aliquis mortalium sibi imaginari, et credere usquam possit. 1748, 20 Oct.