Spiritual Experiences (Buss) n. 3624

Previous Number Next Number See English 

3624. Reflexiones cogitationis Quod per reflexiones sciamus ea quae sunt corporis, quomodo videt oculus, audit auris, quod odoratur olfactus, gustat lingua, et tactus diversitates in corpore, notum est, nam absque reflexione, nihil sentitur, sicut iis, qui in abstractione sunt, corpus eorum est insensibile sicut fere in somno. Sed dantur reflexiones cogitationum, quae mihi multoties observatae, sed quia super eas prius reflectere ita non datum, non descriptae; sunt objecta cogitationum quaecunque, in quibus dum homo tenetur, seu reflexio ejus super ea detinetur a spiritibus, tunc multam molestiam creant, ut plurimum de iis quae sua sunt, et quae ventura, experientia multa constitit, quoties cogitare datum de hortulo meo, de eo qui eum habet, de eo, quod domum revocandus, de pecuniis, de animo eorum qui mihi cogniti sunt, quales de iis personis in domo, quales, de iis quae scribenda, quomodo acceptanda ab hominibus, quod non intelligenda, de vestibus aliis quae comparandae, et de talibus multis, cum in reflexione ista tenerer diu, spiritus illico ingesserunt incommoda, molesta, mala, cum confirmantibus et cupiditatibus; et observatum, cum in cogitatione talium non fuerim per menses et annos, nihil usquam curaverim, minus quod aliquam molestiam induxerint; haec sunt reflexiones cogitationis, in quibus qui detinetur, quo diutius eo magis infestatur a malis spiritibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church