3640. Mali qui in interiori sphaera sunt, ab angelis non possunt inspici, nam sic vertuntur in serpentes, et dira alia [animalia et] insecta, quare non communicatio est eorum cum coelo, nec cum maximo homine, nisi externa, per externorum influxum reguntur a Domino, quod externum se habet sicut intellectuale hominis, quod externum est, de quo alibi [3209] ; quare coelum iis clausum est; inde quoque / constare potest, quod eorum ideae sint quales in statu vigiliae et somni quandoque viderim, alligatae variis objectis, ita sunt phantasiae quae describi nequeunt, nam ad captum hominis absque experientia venire nequeunt; et quidem alligatae objectis spurcis et obscoenis; sic cogitant sicut deliri et insani, nihil scientes quid cogitant, ita in tenebris. Talia sunt principia cogitationum malorum inferioris sphaerae; sed usque tenentur in vinculis ita, sicut qui supra caput, ut nihil influat ab iis, quam quod permittitur; dolosi, magis dolosissimi removentur prorsus, ut non communicare possint nisi remotissime.
3640 1/2. Aliter autem spiritus angelici; quia in maximo homine, ab interiori percipiunt et cogitant, cum iis apertum est coelum; quare etiam eorum ideae sunt repraesentationes pulcherrimae, et jucundissimae; cum sapientia et intelligentia, ita in lucido. 1748, 21 Oct.