3641. Quod homines teneantur in societate spirituum Quicunque homines sunt, tenentur in societate quadam spirituum, absque ut esset in societate non viveret, per subjecta tenetur in societate; et quidem in societate naturae ejus conveniente; ita mille homines simul, quisque in suamet societate tenetur: et quia omnium rerum sunt communia, ita etiam societatum, quarum communis complectitur plures, inter quas communicatio secundum dispositionem Domini, ita homo in communi societate secundum naturam suam, seu naturae quod regnat, in caeteris secundum ejus vitae varietates: quibus etiam sunt opposita, nam aequilibrium est omnium per opposita, ut multa experientia constat.