Spiritual Experiences (Buss) n. 3644

Previous Number Next Number See English 

3644. De distantia in altera vita Spiritus incipiebant dubitare, an fallacia sit, seu apparentia, quod appareant ita spiritus ad corpus, ad dextrum, sinistrum, proxime, intus, putantes, quod eorum genuinus locus talis sit, sed iis responsum per cogitationem, quod cogitatio sit, quae conjungit, nam cogitationi nullus locus seu nulla distantia, sicut nec visui, nisi ab interjectis; quid cogitatio efficiat in altera vita, constare potest ab ideis, quae conjungunt, unde societates similium, tum a phantasiis; cum phantasia possit facere, ut appareat supra cum infra, et infra cum supra et sic porro, quid non cogitatio, secundum cujus qualitatem, nam secundum naturas et indoles, sortiuntur loca in altera vita, secundum dispositionem Domini? quare cum cogitatio pervertitur seu perversa est, alibi sibi apparet, quod tamen est fallacia, at ubi constans ejus locus, est apparentia. 1748, 21 Oct.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church