Spiritual Experiences (Buss) n. 3645

Previous Number Next Number See English 

3645. Quod in mundo spirituum quisque putet alterum nihil esse Qui loquuntur per subjectum, quisque eorum putat subjectum esse nihil, sed esse se per eum qui loquitur: subjectum putat se esse, et qui per eum loquuntur, esse nihil; et quisque in societate malorum spirituum putat alterum esse nihil, quia in simili fere idea sunt, sic putat quisque se esse qui cogitat; quare dicere datum iis, cum indignati sunt, ut solet, quod nihil sint, annon unus alterum putet nihil esse, et qui interrogati dicebant ita quod subjecta putent nihil esse, et qui respondebat, factus subjectum, interrogati alii, de eo, dicebant quod nihil esset, quia se putant omne, ita potuit ab uno ad alterum procedi, et quisque, qui putaret se esse omne, ab aliis diceretur quod nihil sit: quare iis dictum, cur ita indignarentur, cum ipsi de aliis, et alii de iis, et sic omnes mali spiritus dicant de sociis quod nihil sint, sic quod omnes essent respectu eorum nihil: quid tunc, cum talis fallacia, annon nihil sint respective ad Dominum, Qui Solus vita? 1748, 21 Oct.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church