3646. De candido lucidissimo Visum candidum lucidissimum, sicut flamma non a lignis, in Camino, obscuro, quo significabatur qualis intelligentia angelorum est respective ad intelligentiam spirituum inferiorum, obscurum Camini est respective intelligentia spirituum inferiorum, et cum intelligentia, sunt omnia quae sunt intelligentiae, Lucidum tale evibratum instar flammae candidissimae significat spirituale; cum flammeum de quo prius [3629], coeleste. Etiam dictum quod apud angelos talis est lux, seu quod in tali luce vivant, seque mutuo videant, sicut in die lucidissimo, cujus respectu Lux telluris a sole nihil est, nam sicut lux candelae exstinguitur a Luce solis intensa, ut non appareat, ita lux meridiana solis, ab hac Luce; quare lux solis est respective umbra; similiter ac Lux etiam omne quod dicitur lucis, hoc est intelligentia eorum. 1748, 22 Oct.