3647. De sanctitatibus Quidam inter dolosos seu sirenes supra caput altius, erat, quod novus animadversum ex ejus dolo, qui major et intensior erat quam dolus eorum, nam sequebatur cogitationes meas et repraesentationes, quibus adjungere conabatur suas, quae erant adulterii, et ut mihi apparuit admodum subtilis, inde cognovi, quod novus dolosus in eorum consortio esset, quare dabatur inspicere eos, qui quia sibi videntur in alto, etiam sibi videntur, quod mihi appareant parvi, phantasia una alteram producit, cum detectus, volebant ii ut e consortio eorum exiret, timentes enim sui sunt, ne dejiciantur, sed non potuerunt, apparuit tunc in medio eorum, parvus, circumcinctus sphaera sancta, ut solent in eorum templis, ubi Dominus ita cum lucis radiis pingitur, inde constare potuit, quod talis esset, qui se pro Domino in terra venditaret, ita quod fuerit pontifex.