3648. Cum eo loquutus, cum talis, de variis, ut de Petro, et ejus clavibus [Matth. XVI: 19], quas putabat habere, et talem crassam ideam habebat de clavibus, ut repraesentaret sicut januam in coelum, cui inserebat clavem, ut aperiret; dicebat quod sibi datae sint claves Petri, et quod aperiret gratis pauperibus, sed qui divites sunt, aestimarentur, quantum dare possent, nam quod darent, hoc sanctum esset; interrogatus, num crederet, quod quos intromittit, remaneant, dixit, quod hoc non sciat, si non, quod inde exeant; praeterea se humiliare volebat dicens quod nihil esset, quia servos servorum se vocant, cum -- [quod] ut reor [ei] dictum - tamen
3648 1/2. sibi vindicant omnem potestatem: porro dicebatur, quod ii non possint scire an digni sint, quos intromittunt, forte praedones, et qui erunt in inferno, respondit, quod hoc nihil curet, si non digni, quod inde queant emitti; sed quid per claves Petri intellegatur, ei dicere dabatur, quod sit fides per Petrum significata, et quia nullus dat fidem quam Dominus, sic quod Dominus Solus admittat in coelum: et quod Petrus non appareat nunc; sed insistebat dicens, quod nusquam aliquis e terra in coelum venire possit, nisi Dominus det potestatem homini cuidam, ut is intro-