Spiritual Experiences (Buss) n. 3653

Previous Number Next Number See English 

3653. Quod conatus malorum spirituum interiorum sit ad occidendum hominem Eram in platea et videbam cultros, et per phantasiam inducebatur, quod cultris jugularent me, quia spiritus mali tales sunt, ut in phantasia, putant se esse in actu, quare eruebant multi cum violentia, et cultros jugulo meo fundere conati, ita arripientes occasionem minimam occidendi, loquutum cum iis, et ostensum quod conatus eorum perpetuus sit me occidendi, sed quod detineantur a Domino, ita ut vix sciant quod conentur, sed illico cum remittitur vinculum, ruunt, quod cum pudore confessi. 1748, 22 Oct.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church