Spiritual Experiences (Buss) n. 3654

Previous Number Next Number See English 

3654. De regeneratione Nescit homo quomodo venit in facultatem cogitandi et loquendi, in qua tam mirifica sunt, ut nusquam ad partem unam myriadis explorari queat; nec novit unde, nec quomodo se habet; imo tanta ignorantia ejus homini est, ut nesciat vix quod [eam] habeat, et quod per eam a brutis distinguatur: nescit homo quomodo pulmones et eorum respiratio initiati sint, ut concurrant ad omnia et singularissima actionum, tum ad omnia et singularissima loquelae et vocis, nec novit quod ita sit; tum nescit quomodo respiratio concurrat ad singulas cogitationis ideas; nec novit quomodo lingua initiata sit ad singulas motiunculas edendi, et loquendi, articulandique sonos: praeter innumera alia, et tamen inquirere vult quomodo Dominus regenerat hominem, cum hoc interius est, et adhuc interius, remotissimum ab ejus cogitationis ideis; quod regeneratio homine nesciente a Domino existat, inde satis concludi potest, nam est ut sit novus homo. 1748, 22 Oct.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church