3655. De resuscitatis qui spiritualiter mortui Iterum audivi quod qui spiritualiter mortui essent, de quibus prius [3617], resuscitati sint, seu initiati sint in vitam ab angelis; qua amaenitate illud fecerunt, mihi perceptum est postea, quae erat delitiosa, occupans pectus meum cum delitioso; confessi quoque, quod visi sibi facere illud ex se, sed quod sciant quod a Domino: praesunt sinistrae pectoris papillae, suntque castae. 1748, 13 Oct.