3656. De Davide et Pontifice Ostensum, quod David cupiat supremus esse in coelo, nam talis cupiditas inhaeret ex eo quod semet intellexerit in psalmis, quandoque ei permittitur in altum venire, et sic putare se in summo coelo esse, sicut heri et hodie, emissus ex inferiorum terra, subito sistebatur in alto ex opposito, sed memorabile est, cum is enititur in coelum seu in altissimum, quod appareat et aliis, passibus scandere, sicut per gradus scalae, quamvis non scala, nec quiescit sic priusquam sibi visus ad altissimum venisse, ubi visus dein, cum deliquio timoris, ne decideret praeceps, quod mihi quoque perceptum, per communicationem.