3657. Quomodo eos qui in interiori spirituum sphaera sunt subjugat, et se ut deum coli adigit, quoque ostensum est, primum is pontifex qui apud me nuper [3647-52], iterum inter eos venit, qui supra caput, quod perceptum est, tunc cum Davide erat, qui eum ad sui obsequium voluit adigere, ut se pro deo coleret, (nam David se prius pro deo declaravit, cum in altissimo, quod visum et repraesentatum quomodo se habuit, nempe [quod eos,] qui non agnoscerent eum pro deo in altissimo eo, dejiceret praecipites, unus mihi visus qui quasi dejectus capite deorsum, quod rotabatur circum sicut terebra, sed modo crinitum apparet, non corpus: tunc ex phantasia ejus prodiit, quod Dominum in terram inferiorum deferret, ut ibi teneretur; talis est cum in altissimo venit seque pro deo declaravit): et quia pontifices etiam se pro deo declarant in terra, is de quo prius, cum Davide commissus erat; quia pontifex in persuasione erat, quod deus; et David quoque quod deus, uterque persuasione unius contra alterum, certabant; sed David vicit, quia non solum in persuasione, sed in crudelitate sic in persuasione subjugandi; cum binae tales persuasiones esset, certabant, cumque cedere nollet pontifex, audivit seu percepit David quod profiteretur Christum (non Dominum sed Christum nominare iis permittitur) tunc quia in persuasione crudelitatis, eum suo modo sicut gentes tractabat,* * Sidebar: Parvi apparebant, quia in altissimo, et cito peragebat David, quia ea phantasia ei familiari facta