Spiritual Experiences (Buss) n. 3666

Previous Number Next Number See English 

3666. De objectis hominum Spiritus maxime movet, quod objecta hominis, faciunt eum cogitare de diversis, absque ordine, putantes sic quod vita Domini non influat in omnes et singulos, et in omnia et singula, quae cogitant et agunt tam homines quam spiritus, nam ponunt sic quod regularissimum foret, et una idea ab altera in ordine flueret: sic cum loquutus cum spiritibus, qui talia sibi dubia faciunt, in platea, ostensum mihi primum, quod communia sint quae regunt cogitationes hominis, et quaedam communia ita implantata, ut nesciat quod habeat, sicut quod homines quoscunque, quibus occurrit, leviter videat, tum plateam, ubi ambulat; haec objecta oriuntur ab eo communi, ut animadvertat homo, ne impingat in homines, et in obvia plateae, tum cum in alia communi idea est, tunc modo leviter talia objecta stringunt oculos, et tam leviter, si in profunda alia communi idea est, tunc modo leviter talia objecta stringunt oculos, et tam leviter, si in profunda alia communi idea, ut nihil eorum meminerit, tale commune est reflexionis genus, etiam brutis connatum, ut caveat ne impingat, et ne quis eum laedat. Inspexi lunam, et distantiam scire, est commune quod intermedia faciant scire distantiam, super quod commune nec homo reflectit, nec animal, etiam distantia noscitur ex cognitione, quod [tantum] absit, inde etiam idem commune comparatur. Quod ideas hominis attinet, ea [objecta] non nisi quam communia sunt, et quidem secundum eorum cupiditates, et alia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church