3667. At objecerunt, quod objecta varia sint, nunc hoc nunc illud, quod illico cogitationem movet; sed ad ea respondere datum, quod talia sint contingentia, proinde providentiae Domini, quae nusquam penetrari potest, contra illa scrupuli moveri possent in aeternum, et usque manet veritas, quod contingentia sint, ita Providentiae Domini; sed volebant scire, et sic removere scrupulos, quibus dictum, quod in aeternum removeri nequeant, quin nova indefinita succederent; et cum tales, tunc minimus scrupulus, ante oculos, faceret ut nihil videant, quod cum ostensum, etiam affirmabant: nam minimus pulvisculus ante pupillam oculi occoecat. 1748, 23 Oct.