3673. De adulterorum et crudelium pulsu Datum mihi observare pulsum adulterorum et crudelium, ab iis qui supra caput, ubi etiam David, quod caderet ad latus sinistrum, extrorsum, sic ut pulsaret, sicut cor, modo extima cutis pectoris, quae pulsatio mihi sentita, ita quod non intra corpus, sed sic extra sit, proinde non in maximo homine, sed extra. 1748, 24 Oct.