3674. De Davide Loquutus cum Davide, qui nunc supra caput, qui talis est, cum ibi, quod putet se subtiliorem esse aliis, quia spiritus sanctus per eum loquutus; qui fassus aperte, quod non intellexerit, quae scripsit, quidem quod cogitaverit, quod arcana quaedam continerent, sed quae arcana, non scivit, tum quod sciverit, quendam venturum in mundum, sed de illo non quandam notitiam magis habuerit: hoc aperte fassus est, et quasi contestatus; tunc quod omnia et singula sic applicuerit ad semet et Judaeos, sicut sensus literae est: dixit, quod quia spiritus per eum loquutus sit sicut per me, quod talis quoque fuerit, sed dicere ei datum, quod non cognitionem habuerit de Domino, proinde nec cognitiones fidei, sic quod interiora Verbi non noverit, et sic quod solum in sensu literae manserit, quod sic alia res sit, et quod spiritus per eum loquuti ea quae non percepit, sicut per alios, inde constare potest, quod non in interioribus fuerit, sed modo in externis, et qui in externis, quod spiritus tunc aliter loquantur; sic ut non intelligant interiora, tametsi in singulis sunt: ad haec respondere nihil potuit; nec ad id, quod talis sit, quia in externis solum.