3679. De cane In somno visus canis, niger, qui primum admissus, sicut canis domesticus, et cum vidit aliquid osseum in quo cutis alius canis, fastidivit, inde quoque admissus et non pro malo habitus; sed postea dictum quod ossa alterius canis comederit, tunc fastiditus est, tametsi accedere vellet; evigilatus quaesivi num aliquis in canem versus sit, sic ut canis fuerit, dictum tandem, quod quidam esset, qui quoque loquutus; de quo dictum, quod talis sit, ut patiatur libenter induci sibi alias personas, sicut Davidis; et sic agere eorum non solum personas, sed etiam flagitia; et dictum quod non solum Davidis, sed cujuscunque alius, ea a ctualitate, quod talis fuerit; tales, cumprimis qui flagitiosas personas sibi induci patiuntur, postmodum sunt tales, ut non sciant aliter quam quod personae istae sint, et sic non solum sibi sed etiam aliis persuadeant, quod ii: tales sunt, qui repraesentantur [per] canes, qui aliorum canum ossa corradunt. 1748, 25 Oct. 111