3680. De dissipatione insidiantium Hac nocte, cum in somno essem, insidiati sunt quidam supra caput, et exitiabile facinus moliti, sic ut cum aliquid ut putarunt, detegeretur, quod in vita putabant me patravisse, cum detectum, illico irruerent, nam talis est eorum opinio, si aliquid malum in homine detegunt, quod licentiam habeant eum perdendi, sed erat quoddam, quod in somniis ante plures, ut reor annos, acciderat, nec scio, annon spiritus sit, qui me adpropriat ut ejus: illi insidiatores dolosi, cum in somno essem, et ii in tali molimine, subito expergefactus, supra frontem videbam in aliqua luce aliquid plumatum, et illico, cum irruerent et perderent, nam tunc tempus erat, et inducebant ad vivum phantasiam suam, sentitus ventus vehemens, qui allapsus subito, qui eos momento dispelleret; quinam fuerunt, et quo conjecti, spiritus augurati sunt, unus post alterum, sed quod dissipati sic e societatibus, et sic misere tractati, mihi perceptum, nam dum e societate tam subito expelluntur, vix sui compotes possunt esse, quare tunc misere cruciati.