3703. Erant etiam ex societatibus, quae cutem constituebant, ut dictum, qui passim ratiocinari volebant, sed perceptum tunc manifestius quam usquam alias, quod ratiocinatio sit summa insipientia, et quod ii qui ratiocinantur, nihil percipiant quid verum et bonum, tum quo magis aliquis ratiocinatur eo minus percipiat, in ratiocinatione solum ponens, ut videatur aliis quod sapiens, et sibi etiam sapiens prae aliis videtur; perceptum quoque clare, et dictum, quod tales nihil percipiant, et quod intellegentiae et sapientiae sit, illico absque ratiocinatione percipere num verum ac bonum, nam qui intelligentes et sapientes, proinde qui angeli, illico percipiunt absque ulla ratiocinatione, anne verum vel bonum, sicut etiam notum est apud homines, dum aliquis ratiocinatur per integras horas, et per integrum volumen, quod qui intelligentes et sapientes, momento sciant, quid verum et bonum, nec attendant hilum ad eorum ratiocinationes, quas rident, et apud se ut nihili spectant; hoc nihil communius est; quare indignatus ratiocinatoribus, toties eorum ratiocinia datum est repellere; et sunt ii qui squamosam cutem constituunt, sunt ex maxima parte ii qui in vita tales facti, ex confusione veri et boni, per philosophica, et scientifica, quibus minus sensus communis est, si ullus, quam indoctissimis.