3702. Et praeterea subjectum erat malorum geniorum, qui inspirabant talia; et quia sic subjectum [tam] malorum geniorum, quam proborum, in vita persuasiva potuit esse, nam quo plures societates concurrunt, eo sunt in vita magis perceptiva et activa; quare loquutus cum iis qui in bonis societatibus, quod hoc sit nefandum, ut simul subjectum unum habeant cum geniis malis, imo pessimis, scientes quod in Gehenna aliquoties visa, tum quod per me loquuta cum dormirem, et nunc quod alias artes magicas exerceat; et quod si se conjungant in tali subjecto, quod foret sicut conjungerent beelsebub simul cum bono, quod nefandum; sic enim magis decipi possent quam usquam, nam talis dolus excedit omnes alios; et cum conjungerent suas ideas in uno subjecto, forent tanquam in semet, quod est abominabile, quod exspuendum; sed usque persuasionis ejus sphaera, ex congregatis in se tot societatibus, talis erat, ut vix possent [aliter] persuaderi, nam per suas persuasivas ideas et repraesentationes usque apud eos erat, et sic confirmare visa, et ostensum, quantum consensus et dissensus esset, per candidas nubes in coeruleo, (nam spiritus interiores erant) , quae cum sursum emergebant, significabat consensum, cum ad latera, quod inciperent dissentire, cum deorsum quod dissentirent, praeter quod nubes se complicarent varie, et varia forma se exhiberent; interiorum spirituum ideae ita repraesentantur.