3701. Magicae artes quibus allexerunt eos, fuerunt plures, sicut primum quod persuaserint repraesentatione quod Dominus cum iis loquutus sit, et quod promiserit, [quod] postquam sustinuerint aliquas poenas, in coelum acciperentur; praeterea potuerunt, cum penes me, loqui sicut essent alibi, ubi boni, sic ut vox eorum audita ex societate bonorum, sicut ibi essent; tum quod possent simul penes alios esse, et iis persuadere, secundum eorum genios, ita simul apud plures, ita inducentes quasi possent esse ubivis praesentes, quod magice factum, sequendo ideas sibi infusas, per quas potuere invenire eos, qui influebant, quod in altera vita facile; inde quia pro subjecto erat tot societatum, unamquamvis facile inveniebat; inspirare sic potuit cuivis affectionem secundum eorum genium, modo se applicando ideis, quae influebant; sed quomodo se insinuavit, non percepi, sed ex natura hoc traxit, quia in mundo sic quoque se insinuant: similiter innocentiam simulant, repraesentando infantem, quem accipiunt et osculantur; quod etiam repraesentavit. Unum mihi ostensum, quomodo persuasit, repraesentando coram societatibus candidam flammam circum caput eis ostensam, quod putabant signum esse intellectualis coelestis seu angelici; quod ita repraesentaverit coram pluribus, nunc percipitur, qua flamma visa illico persuadentur quod sint angeli, forte ita apud eos. Praeter alia similia quae magica sunt. Inter artes eorum quoque est, quod illico se surripiant e visu aliorum, et inconspicuos se reddant.