Spiritual Experiences (Buss) n. 3710

Previous Number Next Number See English 

3710. Continuatio de sirenibus Inter magicas artes etiam hoc fuit, quod inspirent aliis iram, et plura, cum efficacia persuasionis, ut semet occidant, sciunt enim quod mori nequeant, et cum persuaserint alicui tale, putant sic jus in eum habere, quia homicida, ita accusando eum, et divulgando. Praeterea nihil existit, cui non intendunt, sive bonum sive malum, sive verum sive falsum, ut possint vertere hoc in sui commodum, sic in magicum, sic ut alii non attentiorem visum habeant, nam student solum talibus; quare vera fidei et bona arripiunt, sed solum fine decipiendi alios: ita nec possunt discere quid verum, bonum, sanctum, nam pervertunt et prophanant. 1748, 26 Oct.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church