3711.
Quod hodie nihil nisi sui et mundi amor regnet Dictum mihi, quod omnes fere qui e mundo veniunt, nihil aliud cogitent, quam ut maximi fiant, et ut omnia possideant, et nullus fere commune bonum curant,
et vix sciunt, tametsi sub communi bono, suis amoribus studuerint: quaesitum de iis qui solum mercatores sunt, ut in Hollandia, qui contemnunt dignitates, dictum quod ii quoque tales sunt, quia prae
aliis se aestimari volunt