Spiritual Experiences (Buss) n. 3712

Previous Number Next Number See English 

3712. Continuatio de sirenibus Imprimis simulant alterius animum, seu induunt alius idearum similitudinem, ac ita decipere conantur, qui amore personarum, quos sic assimilant, ducuntur, in altera vita tales assimilationes variis sisti, tum repraesentari possunt, quae describi nequeunt, tales assimilavit subjectum aliquot personarum, qui amati, et quidem ut satis fallere posset eos qui in inferiori spirituum mundo; quandoque ita ad vivum, ut aliter vix sciri posset; et praeterea cupiunt tales in mundum per alios venire prae aliis, quia dolosissimi sunt, nam per affectiones bonas se insinuant, nullum finem alium habentes quam propter se et mundum; quid spiritualia et coelestia prorsus nesciunt, modo externa esse putantes, per quae insinuationes fieri possint, vitam admodum persuasivam habent, cum differentia secundum eorum genera et species. 1748, 26 Oct.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church