Spiritual Experiences (Buss) n. 3728

Previous Number Next Number See English 

3728. De sirenibus Quidam ad me subito venit, ut perceptum, erat Paulus, quaerens an ego loquerer de eo malum, sed respondebatur, quod non cogitaverim tunc de eo; inde perceptum quod mali spiritus supra caput per sirenes incipiant loqui cum aliis, cum vigil sim, sicut ex me, cum aliis porro etiam loquuti, erat species undulationis, a spiritibus supra caput descendens, et similiter fere ut ex me loquuti cum aliis. 1748, 26 Oct. Continuant adhuc loqui ita, et spurca, sed nihil audio, est mihi sicut silentium, nec percipio quid: dicunt spiritus qui audiunt, quod spurca, at loquela quod sicut mea, sed quia spurca, non a me, tenentes me non solum in statu non percipiendi, sed etiam in aliquo jucundo; tales sunt sirenes.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church