3729. De ideis Quod homo habeat ideas sibi ignotas de compositis, peculiares cuivis, constare potest, si aliquis velit reminisci urbium ac locorum, tunc rerum gestarum, et plurium, tunc semper aliquid occurrit, quo distinguit, et quo noscit, sive sumtum sit ex aliquo loco, [sive ex] aliqua re visa, et quod ibi passus aliquid quod altius impressit ideam, hoc praecurrit, non autem nomen seu vox, sicut cum de Milano, occurrit primum quod homines ibi noctu interficiantur, impressum; cum de Praga, quod sint inter plateas per domos eorum transitus pro homicidis noctu; de Judaeis ibi, quod interficiant clanculum Christianos; ita de aliis locis.