3738. Quomodo externa repraesentaverint interna Loquutus cum spiritu, cum scriberem quod externa Ecclesiae Judaicae repraesentaverint interna, et comparata sunt externa pomo viso, in quo reconduntur innumerabilia, et quia sistebantur interiora pomi per ideas repraesentativas, continuabatur comparatio, quod pomum contineat intus in se non modo quae sunt gustus, tum quae sunt odoris, tum fibras arboris similes, tum seminum thecas, et semina, in quibus potentia mirifica novam arborem exsuscitandi, nec solum unam arborem, sed etiam innumerabiles, ut implere possent universum tellurem, et hoc usque in quandam aeternitatem, quod est intimum ejus, ita repraesentatur Infinitum et aeternum, in intimo pomi, proinde Dominus, 132 ita in singulis quae extra seminis hujus potentiam sunt, nam omnia et singula conspirant ad ejus aeternitatem, et quasi infinitatem. 1748, 27 Oct.