3739. Quomodo excitantur vera et bona a Domino Perceptum manifeste, quod Sirenes et alii cum aliquid excitant ab hominis memoria, quod solum teneant ideas in talibus, sicut in spurcis aut malis, tunc illico ex memoria hominis prodeunt talia, quae in vita egerit et cogitaverit, unum post alterum, nam correspondent eorum ideis ea quae in memoria hominis; sicut homo, quod nosse potest quisque a semet, cum tenet ideas in aliquibus, quod excitentur ea ordine, quae communis ideae sunt, de quibus illico cogitat, et [quae] quandoque eloquitur, inde quoque omnis ejus loquela.