3750. De quodam artificioso Quidam spiritus delectatus artificiis, ob nullum usum, solum ut jactaret se callere artificia, qui mecum loquutus, et loquebatur mecum, etiam modo artificiali, non prius appercepto, erat sonus loquelae latus qui se vibrabat sicut solet vibratile aereum imperceptibile commune, transversim circa os, in quo loquela; dixit etiam se posse loqui ut multi simul, sed dictum ei, quod hoc prius auditum; tum potuit loqui in alio loco remote, et non ibi esse, ut etiam in pluribus locis simul, sic ut praesentia ejus putaretur alibi et pluries, quam est, quod aliquantisper apperceptum, sed ei dictum, quod tale artificiosum sit, et quod tales apparentiae possint sisti, apud eum ob nullum usum nisi jactantiae, apud magos ad perdendum, praestaret si usus boni esset, nempe quod dum callet, instrueret, data occasione, alios ob finem, ut caverent a fallaciis magorum; alioquin nullius usus sunt apud eum, nisi forte boni spiritus per eum de similibus instruere vellent simplices, et convincere, quod magici ita faciant. 1748, 28 Oct.