Spiritual Experiences (Buss) n. 3751

Previous Number Next Number See English 

3751. De Quakeris De Quakeris loquutum et perceptum quod tales sint, ut non instrui queant in doctrinalibus fidei, inhaereant contumacius suis phantasiis quam usquam alia gens, non solum ex eo quod cogitent multa, et sic confirmentur, sed etiam quod spiritus continue sic in cogitationes influit, et confirmat eos quod spiritus sanctus cum iis loquatur, ita rejiciunt omnia doctrinalia; quae cum ab aliis audiunt, dicunt "quid hoc?", "quid hoc?", sicut quidam apud me, solum quod aliquam vocem dicerem, dixit "quid hoc?, non intelligo quid hoc", et diu inhaesit ita dicendo, sic non volunt instrui, rejiciunt illico, quod ab aliis; et dicunt se non intelligere ea; quare vocati ab aliis spiritibus, quod gentes sint inter Christianos; contumacissimi etiam sunt in eo, ne propalentur ea quae apud eos solum cognita, et quae cogitant, colluctati sunt mecum, et cum spiritibus qui scire cupiebant eorum arcana, sed incassum, et cum repraesentationes aliquae ostensae significantes eorum vitae arcana, cum spiritus, ut solent, conjectarent, quid essent, tunc nefanda objecerunt, quam maxime nefanda, quod significarent, ob causam ut desisterent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church