3753. Quod spiritus terminent suas ideas in materialibus Prius videas [3605], quod dum in alienum locum, seu aliam cameram veni, quod spiritus illico sicut peregrini essent, nescientes ubinam; et quod similiter fit circa vestes, dum mutatae, quod aliam quasi ideam exinde tulerint. Insigne exemplum, quod in materialibus terminent suas ideas, absque quibus absentes sunt, erant bina parva vascula, nivea, quae usitabantur circa the; et aliquoties percepi, quod quidam spiritus vellent, quod hoc vasculo, quidam quod altero, uterer, percepta est certatio quaedam a parte eorum qui supra, et quod infantiles essent, qui diligebant alterum pulchrius et concinnius; actus eram a spiritibus qui supra, quod rejicerem hoc pulchrius et concinnius, cum in idea ea tenerer, tunc infantiles indignati, recedere volebant; at ut retineretur, ab aliis spiritibus infundebatur, ut frangerem vasculum alterum, cum in idea ea tenerer, tunc spiritus ii incipiebant timere, dolere, venientes ad me, et orantes ne hoc facerem; perceptum quod sic forte recederent; ex eorum timore et dolore perceptum, quod ideae eorum in eo terminarentur, et quod non potuissent adesse, si hoc auferretur; constat inde, quomodo ideae spirituum terminantur in materialibus, et perceptum, cum quadam repraesentatione, quod tale esset pes eorum, quem putarent se amittere, si auferretur vasculum. Ita in caeteris. 1748, 28 Oct. Sunt etiam spiritus, qui pro ultimo ordinis sui habent libros meos, qui 4 sunt, quibus haec inscribo, quidam hunc librum, quidam alterum.