Spiritual Experiences (Buss) n. 3754

Previous Number Next Number See English 

3754. Quod idea diffusa spirituum sistat ideam quasi nulla societas Cum tales spiritus adsunt et operantur, qui nullam ideam de spiritibus et spiritualibus habent, sicut ii de quibus prius [3741-49], qui suae prudentiae omnia adscribunt, et contemnunt Verbum et cultum, dicentes esse modo vinculum conscientiae pro vulgo, tunc tametsi loquuntur, apparet ita diffusum, sicut inane atmosphaericum, nulla societas, minus ullus ordo; nam evanescunt quasi omnia talia, quae distinguunt et determinant ex idea eorum, quae talis, cum iis tunc loquutus de eo, quod tametsi appareat ita usque omnium ordo tenetur a Domino, quodque appareat sicut coelum stelliferum, quod etiam ad conspectum hominis apparet sicut non ordo, sed quamvis apparentia talis, usque ordinatissima omnia; et quod nullus loqui possit, nisi in societate, aliquoties prius simile apparuit. 1748, 28 Oct.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church