3755. Quod subjecta sint contraria, per quae usque bonum a Domino insinuatur Erat subjectum quoddam intra me, tota fere nocte, qua jucundissimum quoddam et felicissimum percepi, et hoc constanter per noctem, tametsi mali spiritus jucunditatem et felicitatem illam conabantur jugiter auferre; postea spiritus intra me versus inferiora abivit et dixit, quod is intulerit jucundum hoc, sensi quoque, quod externum jucundum tunc recederet; sed dixit usque, quod is contrarius esset, sic quod impediverit jucunda, exinde constabat quod Dominus adhibeat subjecta opposita, et quoque mala, per quae insinuat jucundum, ex causa, quae mihi dicta, quod is non perceptionem jucundi habeat, si perceptionem is haberet, tunc sibi adpropriaret illud, et sic tolleret; ex quibus constat quod mali spiritus adhibeantur quoque ad firmanda jucunda et illa adproprianda homini. 1748, 28 Oct.